Эротические рассказы

Cartes de poblament valencianes modernes (segles XVI-XVIII). Vol III. AAVVЧитать онлайн книгу.

Cartes de poblament valencianes modernes (segles XVI-XVIII).  Vol III - AAVV


Скачать книгу
non observantis neque observare desiderantis exigendorum, et parti nostrarum, partium predictarum, parenti et obedienti et predicta observare et complere desideranti dandorum et solvendorum, pro pena et nomine pene, damno, expensis, injuria et interesse, rato semper hoc pacto manente. Ita quod,158 exacta dicta pena vel non aut gratiose remisa, n<ih>ilominus predicta omnia et singula supra et infrascripta et in preinsertis capitulis et eorum singulis contenta, concordata, stipulata atque promisa, in suis robore maneant et firmitate, quequidem pena, si comitatur, peti et exigi posit toties quoties fuerit contrafactum. Renunciantes scienter omni exceptioni rei sic non gestae, concordatae,159 pactatae, estipulatae atque promissae, pro ut in dictis capitulis et eorum singulis continetur et enarratur atque scribi<tur>, et doli, condicioni sive160 causa, et in factum actioni beneficiis legi ac juri dicentibus quod qui factum promitit, prestando interesse, liberatur,161 et omni alii juri, foro, privilegio vel consuetudini premissis obvianti. Ad quorum omnium et singulorum et supra et infrascriptorum, <ac misionum> si quas facere conti<n>gerit, solutionem, satisfactionem, emendam et complementum distringi, compelli <seu etiam> forciari possim<us>, nos, dictae partes, ad invicem <et vicissim>, per quemcumque judicem ubique eligendum secularem infra tamen Regnum Valentiae, in cuius foro et examine omnia superius pactata, stipulata atque promissa, nos, dictae partes, ad invicem et vicissim, adimplere et complere promitimus et teneamur ac si contractus esset ibidem celebratus et solutio destinata, <in> cuius foro, judicio et examine licet non sit judex nostrarum, partium predictarum,162 ordinarius. Nos <tamen> et omnia bona nostra submitimus nostro propio foro, <quo ad hec> penitus renunciando, et legi: «Si convenerit», foro: «De jurisdictione omnium judicum», et omni alii foro declinatorie,163 fiantque inde per eum, <de et pro premisis> et super omnibus predictis et in dictis preinsertis capitulis pactatis et promissis, vendicio, executio et distractio bonorum omnium movilium et immovilium nostrarum, partium predictarum, privilegiatorum et non privilegiatorum, sine aliqua libelli oblatione,164 litis contestatione aut <aliqua juris> solemnitate, <sed> ad solam exhivitionem presentis <publici> instrumenti et eius exempli, quod valere volumus,165 et vim obtinere confessionis judicialis aut sententiae diffinitivae in rem judicatam transactae, a qua ulterius appelare vel suplicare non licet, nec observetur nec observare oporteat aliqua juris solemnitas, imo dicta pignora, executio, venditio et distractio bonorum omnium nostrorum, partium predictarum, fiant et fieri valeant pro ut in executionibus realibus et fiscalibus est fieri asuetum; nec admitamur nos, partes predicate, ad aliquas exacciones nec dilaciones justas nec injustas, imo ad excludendam omnem dilacionis <calumnie> et difugii materiam. Renunciamus scienter et expresse per especiale pactum omni libelli oblacioni, litis contestationi et quibusvis recursibus et appelationibus, et juri etiam apelandi, recurrendi et suplicandi ac facultati oblacionis bonorum immovilium, existentibus bonis movilibus et semoventibus vel privilegiatis. Addi<i>cientes nobisque ex dicto pacto concedente<s> quod166 liceat nobis, partibus predictis, contra partem inobedientem variare <juditium et executionem in puncto quo sit et in> quacumque parte executionis, tam in loco, forma et examine quam in bonis et juribus <nostris> ratione contentorum in hoc instrumento, ad totam nostram omnimodam voluntatem, sine aliqua expensarum amissione et protestatione. Renuntiantes juri et foro dicentibus quod uno de duobus vel pluribus debitoribus convento non possit167 contra alios correos,168 <vel simul obligatos> procedi, donec primitus conventi bona sint discusa, et inventus non solvendo, et n<ih>ilominus <pacto eodem stipulatione predicte roborato>. Promitimus quod si ratione omnium predictorum complendorum a nobis et nostris aliqua pars nostrum damnum aliquot interese, gravamen169 vel expensas substinuerit vel fecerit, totum id quidquid sit et quantumcumque fuerit no<bi>s et nostris, ad invicem et vicissim, solvere et restituere et emendare promitimus una pars nostrum alteri et altera alteri, ad invicem et vicissim, una cum omnibus damnis, gravaminibus, sumptibus, missionibus, interese et expensis, super quibus omnibus credatur vobis et vestris vestra sola simplici juramento, sine testibus et alia probatione, quam juramenti delationem non posimus modo aliquo rebocare. Renunciantes juri et foro dicentibus delationem juramenti ante ipsius prestationem posse licite rebocare, et in eius prestatione partes presentes esse oportere. Et pro predictis omnibus et singulis sic atendendis, tenendis et inviolabiliter observandis, obligamus una pars nostrum alteri et altera alteri, ad invicem et vicissim, omnia et singula bona et jura mea mobilia et immovilia, privilegiata et non privilegiata, presentia et futura, habita ubique et habenda.

      Quod est actum in villa de Fanzara, die primo mensis octobris anno a Nativitate Domini millessimo sexentessimo duodecimo.

      Sig++na nostrum Andree Rois Puentes et Antoni de Villalba, ex una.

      Sig+++++++++++na nostrum Ludovici Serrano, Petri Saura, Antoni Cano, Jacobi Talamantes, Jacobi Ruvio, Alexi Calatayud, Michaelis Planes, Gasparis Torres et Antoni Piquer, predictorum, qui hec singula suis singulis referenda laudamus, concedimus et firmamus.

      Testes Ludovicus Merola et Franciscus Andreu, habitatores Vallis de Uxo, vicini et havitatores, ad firmas dictorum Ludovici Serrano, Petri Saura et Antoni Cano, vicinorum de Suleyma.

      Et quo ad firmam dicti Andree Rois, presente, qui dicto nomine in loco de Benisanat, Valis de Uxo, dicto dia firmavit, fuerunt testes predicti.

      Et quo ad firmam dicti Antoni de Villalta, dicto nomine, qui in loco de Benigafull, dicto Valis de Uxo, die vicessimo quarto mensis novembris dicti anni firmavit, fuerunt testes Joannes Montiel, presbiter, rector dictae vallis, et Melchior Rabasa, agricultor, eiusdem valis habitatores.

      Et quo ad firmas dictorum Jacobi Talamantes, Jacobi Rubio, Alexi Calatayud, Michalelis Planes et Antoni Piquer, dicti loci de Saudent dicti vallis, qui in dicta villa de Fanzara, dicto die primo octobris firmarunt, fuerunt testes supradicti primi.

      223.

      1612, octubre 1 [València].

      El doctor Salvador Fontanet, regent de la Cancelleria de la Corona d’Aragó i comissari reial per a supervisar el repoblamet dels llocs de moriscos del Regne de València, emet una ordre en forma de bando en la qual revisa i modifica les cartes de poblament del ducat de Gandia, marquesat de Llombai i comtat d’Oliva. L’objectiu és unificar les seues condicions quant a nivell de rendes i obligacions dels nous pobladors així com augmentar de forma lineal els pagaments en diners per la terra, ratificar les obligacions de conreu del canyamel i establir l’obligació de transportar la part senyorial de les collites als graners i cellers senyorials, tot per disminuir les despeses de gestió i poder així respondre a la reclamació dels creditors dels estats ducals de Gandia.

      Notari, Francesc Baster.

      A. AHN, Toledo, Noblesa, Fons Osuna, C. 846, D-2 (5). Còpia legalitzada feta a Madrid el 17 d’abril de 1612 pel notari Joan Boer, notari del registre reial, a partir de l’original conservat a dits registres reials.

      B. ARV, Real Justicia, llibre 796, ff. 452r-456r. Còpia legalitzada feta a València el 22 de desembre de 1745 per Tomàs Mateu, escrivà de la Reial Audiència, a partir d’altra còpia legalitzada feta a Madrid el 17 d’abril de 1613 pel notari Joan Boer, a partir del document original.

      Edicions:

      Inèdita.

      Cita: M. Gual, Las cartas pueblas…, doc. núm. 334.

      TEXT

      Ara ojats que us notiffiquen y fan a saber de part del doctor Salvador Fontanet, del Consell del rey nostre senyor y son regent la Chancelleria en lo suppremo dels regnes de la Corona de Aragó, jutge comissari per Sa Magestat, creat y nomenat per a la població dels llochs del Regne de València dels quals foren expel·lits los moriscos y per a les cosses annexes y connexes, dependents y emergents de dites expulsió y població. Que com ab supplicació presentada per part dels elets dels creedors de la cassa y estats del ducat de Gandia, marquesat de Lombay, condat de Oliva y baronies a aquells annexes, en vint dies del mes de dehembre del any propassat mil sis-cents y onze, sia estat suplicat a dit regent comissari que accedís personalment als dits estats a effecte de millorar les noves poblacions dels llochs de dits estats


Скачать книгу
Яндекс.Метрика