Эротические рассказы

Cartes de poblament valencianes modernes (segles XVI-XVIII). Vol III. AAVVЧитать онлайн книгу.

Cartes de poblament valencianes modernes (segles XVI-XVIII).  Vol III - AAVV


Скачать книгу
et complendis et a bonis dicti excelentissimi domini et nostrorum predictorum, ad invicem et vicissim, habendis et exhigendis ach recuperandis aliqua pars nostrum dampnum aliquod, interesse, gravamen vel expensas sustinuerit vel fecerit, totum id quidquid sit et quantumcumque fuerit nobis, ad invicem et vicissim, nostre omnimode voluntati solvere teneamur et reficere; super quibusquidem dampnis, gravaminibus, interesse et expensis in presenti contractu appositis, contentis et expressis, credatur solo simplici juramento partis nostrum, partium predictarum, que dampna, interesse et expensas fecerit, sine testibus et alia probatione quod nunch pro tunch et contra nobis, ad invicem et vicissim, deferimus et pro delato haberi volumus, quam juramenti delationem non possimus modo aliquo revocare; renuntiantes juri dicenti delationem juramenti ante sui prestationem posse revocari et in eius prestatione partes presentes esse opportere. Pro quibus omnibus et singulis sich attendendis firmiter et complendis, obligamus una pars nostrum alteri et altera alteri, ad invicem et vicissim respective, singula suis singulis referendo, scilicet ego, dictus Jacobus Beltran, dicto nomine procuratorio dicti excelentissimi domini ducis Cardone et Sugurbi, domini dicte ville de Benaguazil, omnia et singula bona et jura dicti domini principalis mei. Et nos, dicti Thomas Cervera, justitia et juratus, Baptista Rohiz, Gaspar Rubio, Franciscus Gombau, Amalo Hernandez, Petrus Silvestre, Franciscus Quinti, Gil de Gueca, Joannes Gallart, Joannes Vanovesquer, Petrus Gil, Vincentius Torner, Joannes Faus, Monserratus Palau, Dominicus Martinez, Joannes de Furnes, Damianus Vidal, Vincentius Beltran, Franciscus Beltran, Joannes de Lube, Petrus Ramada, dierum major, Joannes Romero de Marsalenes, Dominicus Saera, Franciscus Ramon, Joannes Miralles, Martinus Rull, Franciscus Rodes, Petrus Coral, Baptista Rodrigues, Michael Dura, Salvator Ginestar, Hieronimus Capella, Jacobus Palomares, dierum major, Joannes Texeda, Joannes Calatayut, Baptista Sales, Joannes Cathala, Michael Marco, Joannes Vilanova, Vincentius Seves, Ludovicus Andilla, Anthonius Domenech, Joannes Puja, Franciscus Peris, dierum major, Petrus Miquel, Petrus Serrat, Josephus Munyos, Petrus Ramada, dierum minor, Raphael Fortesa, Joannes Baptista Topoli, Ludovicus Falco, Franciscus Montezinos, Michael Calbet, Bertrandus del Olmo, Joannes Ros, Anthonius Pellicer, Anthonius Montaner, Guillermus Bellmont, Joannes Romero de Linares, Joannes Rodrigues, Anthonius Alcala, Jacobus Garcia, Bartholomeus Tous, Jacobus Horts, Jacobus Palomares, dierum minor, Joannes Fames, Baptista Jorda, Petrus Vilarruel, Joannes Sans, bagot major, Franciscus Peris, corderius, Marchus Sales, Stephanus Ginestar, Hieronimus Coscollosa, Balthasar Armengol et Salvator Pla, omnia et singula bona et jura, tam nostra propria quam dicte universitatis dicte ville de Benaguazil, quam representaturis sumus et ad presens, de licentia dicti Jacobi Beltran, dicto nomine procuratorio dicti excelentissimi domini ducis, representamus, mobilia et immobilia, privilegiata et non privilegiata, habita ubique et habenda. Renuntiantes quantum ad hec beneficiis dividendarum et cedendarum actionum, novarum et veterum constitutionum, epistoleque divi Adriani, legique ac foro Valentie: «De principali prius conveniendo». Insuper nos, dicti novi populatores, nomine minorum dicte ville de Benaguazil, renuntiamus benefitio <minoris> etatis et restitutioni in integrum omnique alii juri et auxilio in favorem minorum introducto, nomineque mulierium et feminarum, virtute juramenti per nos superius prestiti, promittimus et fide bona convenimus predicta omnia et singula rata, grata, valida atque firma semper habere et tenere et inviolabiliter observare et contra ea non venire nec aliquem venire facere seu permitere, palam vel oculte, aliqua ratione seu causa, cuiusquidem juramenti, virtute certificati per notarium infrascriptum, de omnibus juribus dictarum mulierum et signanter de benefitio senatusconsulti Velleyani, scienter renuntiamus dicto beneficio senatusconsulti Velleyani dotibusque et sponsalitiis earumdem et juribus hypothecarum suarum et omni alii muliebri auxilio in favorem mulierum quomodolibet introducto. Hec igitur omnia et singula suis singulis referendo paciscimur, convenimus, stipulamus, firmamus atque promitimus nos, partes predicte, dictis respective nominibus, nobis ad invicem et vicissim, solempni stipulatione hinch inde pro ut supra describitur, interveniente dicto et infrascripto notario ad cauthelam tanquam publica et autentica persona pro omnibus illis quorum interest, intererit aut interesse potest vel poterit, nunch et in futurum, stipulante et legitime recipiente et acceptante. Que omnia et singula supradicta facimus et firmamus nos, dicti novi populatores, non solum per nos verum etiam per omnes et quoscumque succesores dicte ville de Benaguazil, vicinos et habitatores, presentes, absentes atque futuros.

      Que fuerunt acta in civitate Valentie, die decimo tertio mensis aprilis anno a Nativitate Domini millesimo sexcentesimo decimo tertio.

      Sig+num mei, Jacobi Beltran, predicti.

      Sig+++++++++++++++++++++++++++++++++++++++na nostrum Thome Cervera, justitie et jurati, Baptiste Rohiz, Gasparis Rubio, Francisci Gombau, Amalo Hernandez, Petri Silvestre, Francisci Quinti, Gil de Gueca, Joannis Gallart, Joannis Vanovesquer, Petri Gil, Vincentii Torner, Joannis Faus, Monserrati Palau, Dominici Martinez, Joannis de Furnes, Damiani Vidal, Vincentii Beltran, Joannis de Lube, Petri Ramada, dierum majoris, Joannis Romero de Marselenes, Dominici Saera, Francisci Ramon, Joannis Miralles, Martini Rull, Francisci Rodes, Petri Coral, Baptiste Rodriguez, Michaelis Dura, Salvatoris Ginestar, Hieronimi Capella, Jacobi Palomares, dierum majoris, Joannis Texeda, Joannis Calatayut, Baptiste Sales, Joannis Cathala, Michaelis Marcho, Joannis Vilanova, Vincentii Seves, Ludovici Andilla, Antonii Domenech, Joannis Puja, Francisci Peris, dierum majoris, Petri Miquel, Petri Serrat, Josephi Munyos, Petri Ramada, dierum minoris, Raphaelis Fortesa, Joannis Baptiste Topoli, Ludovici Falco, Francisci Montezinos, Michaelis Calbet, Bertrandi del Olmo, Joannis Ros, Anthonii Pelliser, Anthonii Montaner, Guillermi Bellmont, Joannis Romero de Linares, Joannis Rodrigues, Anthonii Alcala, Jacobi Garcia, Bartholomei Tous, Jacobi Horts, Jacobi Palomares, dierum minoris, Joannis Fames, Baptiste Jorda, Petri Vilarruel, Joannis Sans, bagot major, Francisci Peris, corderii, Marchi Sales, Stephani Ginestar, Hieronimi Coscollosa, Balthasaris Armengol et Salvatoris Pla, predictorum, qui hec dictis respective nominibus singulaque singulis referendo laudamus, concedimus et firmamus.

      Testes huius rei quo ad firmam dicti Jacobi Beltran, dicto nomine, sunt Gaspar Tarrega, utriusque juris doctor, don Joannes Vilarrasa et Anthonius de Padilla, milites civitatis Valentie habitatores.

       Quo vero ad firmas dictorum Thome Cervera, justitie et jurati, Baptiste Rohiz, Gasparis Rubio, Francisci Gombau, Amalo Hernandez, Petri Silvestre, Francisci Quinti, Gil de Gueca, Joannis Gallart, Vincentii Torner, Joannis Faus, Monserratis Palau, Dominici Martinez, Joannis de Furnes, Dominici Vidal, Vincentii Beltran, Francisci Beltran, Joannis de Lube, Petri Ramada, majoris, Joannis Romero de Marjalenes, Dominici Saera, Francisci Ramon, Joannis Miralles, Martini Rull, Francisci Rodes, Petri Coral, Baptiste Rodrigues, Michaelis Dura, Salvatoris Ginestar, Hieronimi Capella, Jacobi Palomares, dierum majoris, Joannis Texeda, Baptiste Sales, Joannis Cathala, Michaelis Marcho, Joannis Vilanova, Vincentii Seves, Ludovici Andilla, Anthonii Domenech, Joannis Puja, Francisci Peris, dierum majoris, Petri Miquel, Josephi Munyos, Petri Ramada, dierum minoris, Raphaelis Fortesa, Joannis Baptiste Topoli, Ludovici Falco, Francisci Montezinos, Michaelis Calbet, Bertrandi del Olmo, Joannis Ros, Anthonii Pelliser, Anthonii Montaner, Guillermi

      Bellmont, Joannis Romero de Linares, Joannis Rodrigues, Anthonii Alcala, Jacobi Garcia, Bartholomei Tous, Jacobi Horts, Jacobi Palomares, dierum minoris, Joannis Fames, Baptiste Jorda, Petri Vilarruel, Joannis Sans, bagot major, Marchi Sales, Stephani Ginestar et Balthesaris Armengol, qui in dicta villa de Benaguazil, die decimo nono predictorum mensis et anni, absente dicto Jacobo Beltran, dicto nomine, notario tamen infrascripto, stipulante et recipiente, et suis, firmarunt, promiserunt, jurarunt, obligarunt et renuntiarunt ut ut supra, sunt testes Joannes Hieronimus Blascho, civis civitatis Valentie, et Vincentius Sent Juan, notarius, ville de La Pobla, respective habitatores.

      Et quo ad firmas dictorum Joannis Calatayut, Salvatoris Pla et Petri Serrat, qui in dicta villa de Benaguazil, die vigesimo predictorum mensis aprilis et anni millesimi sexcentesimi decimi tertii, \absente dicto Jacobo Beltran, dicto nomine, notario tamen infrascripto stipulante et recipiente, et suis,/ firmarunt, promiserunt, obligarunt et renuntiarunt ut supra, sunt testes Joannes Hieronimus Blascho, civis civitatis Valentie, et Christoforus Tormo, agricultor, ville de Denia respective habitatores.

      Quo enim ad firmas dictorum Francisci Peris, corderii, et Hieronimi Coscollosa, qui in dicta civitate Valentie, die vigesimo secundo predictorum mensis Arpilis et anni millesimi sexcentesimi decimi tertii, firmarunt, promiserunt, jurarunt, obligarunt et renuntiarunt ut supra, sunt testes Vincentius Aguila, chirurguis, et Joannes Fortesa, mercator,


Скачать книгу
Books sex-story
Яндекс.Метрика