Fasti. OvidЧитать онлайн книгу.
suas merita caede nocentis opes. 350
Nam sata, vere novo, teneris lactentia succis,
Eruta setigerae comperit ore suis.
Sus dederat poenas. Exemplo territus hujus
Palmite debueras abstinuisse, caper.
Quem spectans aliquis dentes in vite prementem, 355
Talia non tacito dicta dolore dedit:
Rode, caper, vitem: tamen huic, quum stabis ad aram,
In tua quod spargi cornua possit, erit.
Verba fides sequitur: noxae tibi deditus hostis
Spargitur affuso cornua, Bacche, mero. 360
Culpa sui nocuit: nocuit quoque culpa capellae.
Quid bos, quid placidae commeruistis oves?
Flebat Aristaeus, quod apes cum stirpe necatas
Viderat inceptos destituisse favos.
Caerula quem genitrix aegre solata dolentem, 365
Addidit haec dictis ultima verba suis:
Siste, puer, lacrimas! Proteus tua damna levabit,
Quoque modo repares, quae periere, dabit.
Decipiat ne te versis tamen ille figuris,
Impediant geminas vincula firma manus. 370
Pervenit ad vatem juvenis, resolutaque somno
Alligat aequorei brachia capta senis.
Ille sua faciem transformis adulterat arte:
Mox domitus vinclis in sua membra redit,
Oraque caerulea tollens rorantia barba, 375
Qua, dixit, repares arte, requiris, apes,
Obrue mactati corpus tellure juvenci:
Quod petis a nobis, obrutus ille dabit.
Jussa facit pastor. Fervent examina putri
De bove: mille animas una necata dedit. 380
Poscit ovem fatum. Verbenas improba carpsit,
Quas pia dis ruris ferre solebat anus.
Quid tuti superest, animam quum ponat in aris
Lanigerumque pecus, ruricolaeque boves?
Placat equo Persis radiis Hyperiona cinctum, 385
Ne detur celeri victima tarda deo.
Quod semel est triplici pro virgine caesa Dianae,
Nunc quoque pro nulla virgine cerva datur.
Exta canum vidi Triviae libare Sapaeos,
Et quicumque tuas accolit, Haeme, nives. 390
Caeditur et rigido custodi ruris asellus.
Causa pudenda quidem est, huic tamen apta deo.
Festa corymbiferi celebrabat Graecia Bacchi,
Tertia quae solito tempore bruma refert.
Di quoque cultores gelidi venere Lycaei, 395
Et quicumque joci non alienus erat:
Panes, et in Venerem Satyrorum prona juventus,
Quaeque colunt amnes solaque rura deae.
Venerat et senior pando Silenus asello,
Quique rubro pavidas inguine terret aves. 400
Dulcia qui dignum nemus in convivia nacti
Gramine vestitis accubuere toris.
Vina dabat Liber: tulerat sibi quisque coronam.
Miscendas parce rivus agebat aquas.
Naïdes effusis aliae sine pectinis usu, 405
Pars aderant positis arte manuque comis.
Illa super suras tunicam collecta ministrat,
Altera dissuto pectus aperta sinu.
Exserit haec humerum, vestem trahit illa per herbas,
Impediunt teneros vincula nulla pedes. 410
Hinc aliae Satyris incendia mitia praebent:
Pars tibi, qui pinu tempora nexa geris.
Te quoque, inexstinctae Silene libidinis, urunt.
Nequitia est, quae te non sinit esse senem.
At ruber hortorum deus et tutela Priapus 415
Omnibus ex illis Lotide captus erat.
Hanc cupit, hanc optat: sola suspirat in illa:
Signaque dat nutu, sollicitatque notis.
Fastus inest pulchris, sequiturque superbia formam.
Irrisum vultu despicit illa suo. 420
Nox erat, et, vino somnum faciente, jacebant
Corpora diversis victa sopore locis.
Lotis herbosa sub acernis ultima ramis,
Sicut erat lusu fessa, quievit humo.
Surgit amans, animamque tenens vestigia furtim 425
Suspenso digitis fert taciturna gradu.
Ut tetigit niveae secreta cubilia Nymphae,
Ipsa sui flatus ne sonet aura, cavet.
Et jam finitima corpus librabat in herba:
Illa tamen multi plena soporis erat. 430
Gaudet, et, a pedibus tracto velamine, vota
Ad sua felici coeperat ire via.
Ecce rudens rauco Sileni vector asellus
Intempestivos edidit ore sonos.
Territa consurgit Nymphe, manibusque Priapum 435
Rejicit, et fugiens concitat omne nemus.
Morte dedit poenas auctor clamoris: et hinc est
Hellespontiaco victima grata deo. 440
Intactae fueratis aves, solatia ruris,
Assuetum silvis innocuumque genus,
Quae facitis nidos, quae plumis ova fovetis,
Et facili dulces editis ore modos.
Sed nihil ista juvant, quia linguae crimen habetis, 445
Dique putant mentes vos aperire suas.
Nec tamen id falsum: nam, dis ut proxima quaeque,
Nunc penna veras, nunc datis ore notas.
Tuta diu volucrum proles tum denique caesa est,
Juveruntque deos indicis exta sui. 450
Ergo saepe suo conjux abducta marito
Uritur in calidis alba columba focis.
Nec defensa juvant Capitolia, quo minus anser
Det jecur in lances, Inachi lauta, tuas.
Nocte deae Nocti cristatus caeditur ales, 455
Quod tepidum vigili provocat ore diem.
Interea Delphin clarum super aequora sidus
Tollitur, et patriis exserit ora vadis.
Postera lux hiemen medio discrimine signat,
Aequaque praeteritae, quae superabit, erit. 460
Proxima prospiciet Tithono Aurora relicto
Arcadiae sacrum pontificale deae.
Te quoque lux eadem, Turni soror, aede recepit,
Hic ubi Virginea campus obitur aqua.
Unde petam causas horum moremque sacrorum? 465
Dirigat