Fasti. OvidЧитать онлайн книгу.
Tibris aquas.
Ad penetrale Numae, Capitolinumque Tonantem,
Inque Jovis summa caeditur arce bidens. 70
Saepe graves pluvias adopertus nubibus Auster
Concitat, aut posita sub nive terra latet.
Proximus Hesperias Titan abiturus in undas
Gemmea purpureis quum juga demet equis,
Illa nocte aliquis tollens ad sidera vultum 75
Dicet: Ubi est hodie, quae Lyra fulsit heri?
Dumque Lyram quaeret, medii quoque terga Leonis
In liquidas subito mersa notabit aquas.
Quem modo caelatum stellis Delphina videbas,
Is fugiet visus nocte sequente tuos; 80
Seu fuit occultis felix in amoribus index,
Lesbida cum domino seu tulit ille lyram.
Quod mare non novit, quae nescit Ariona tellus?
Carmine currentes ille tenebat aquas.
Saepe sequens agnam lupus est hac voce retentus: 85
Saepe avidum fugiens restitit agna lupum:
Saepe canes leporesque umbra cubuere sub una,
Et stetit in saxo proxima cerva leae;
Et sine lite loquax cum Palladis alite cornix
Sedit, et accipitri juncta columba fuit. 90
Cynthia saepe tuis fertur, vocalis Arion,
Tamquam fraternis obstupuisse modis.
Nomen Arionium Siculas impleverat urbes,
Captaque erat lyricis Ausonis ora sonis.
Inde domum repetens puppim conscendit Arion, 95
Atque ita quaesitas arte ferebat opes.
Forsitam, infelix, ventos undamque timebas;
At tibi nave tua tutius aequor erat.
Namque gubernator destricto constitit ense,
Ceteraque armata conscia turba manu. 100
Quid tibi cum gladio? dubiam rege, navita, pinum.
Non sunt haec digitis arma tenenda tuis.
Ille metu pavidus, Mortem non deprecor, inquit:
Sed liceat sumpta pauca referre lyra.
Dant veniam, ridentque moram. Capit ille coronam, 105
Quae possit crines, Phoebe, decere tuos.
Induerat Tyrio bis tinctam murice pallam:
Reddidit icta suos pollice chorda sonos:
Flebilibus veluti numeris canentia dura
Trajectus penna tempora cantat olor. 110
Protinus in medias ornatus desilit undas;
Spargitur impulsa caerula puppis aqua.
Inde—fide majus—tergo delphina recurvo
Se memorant oneri supposuisse novo.
Ille sedens citharamque tenet, pretiumque vehendi 115
Cantat, et aequoreas carmine mulcet aquas.
Dî pia facta vident; astris delphina recepit
Jupiter, et stellas jussit habere novem.
Nunc mihi mille sonos, quoque est memoratus Achilles,
Vellem, Maeonide, pectus inesse tuum. 120
Dum canimus sacras alterno carmine Nonas,
Maximus hinc fastis accumulatur honos.
Deficit ingenium, majoraque viribus urgent.
Haec mihi praecipuo est ore canenda dies.
Quid volui demens elegis imponere tantum 125
Ponderis? heroi res erat ista pedis.
Sancte Pater Patriae, tibi plebs, tibi Curia nomen
Hoc dedit, hoc dedimus nos tibi nomen Eques.
Res tamen ante dedit; sero quoque vera tulisti
Nomina; jam pridem tu pater orbis eras. 130
Hoc tu per terras, quod in aethere Jupiter alto,
Nomen habes; hominum tu pater, ille deum.
Romule, concedas; facit hic tua magna tuendo
Moenia: tu dederas transilienda Remo.
Te Tatius, parvique Cures, Caeninaque sensit; 135
Hoc duce Romanum est solis utrumque latus.
Tu breve nescio quid victae telluris habebas:
Quodcumque est alto sub Jove, Caesar habet.
Tu rapis, hic castas duce se jubet esse maritas.
Tu recipis luco, submovet ille nefas. 140
Vis tibi grata fuit, florent sub Caesare leges;
Tu domini nomen, principis ille tenet.
Te Remus incusat, veniam dedit hostibus ille.
Coelestem fecit te pater, ille patrem.
Jam puer Idaeus media tenus eminet alvo, 145
Et liquidas mixto nectare fundit aquas.
En etiam, si quis Borean horrere solebat,
Gaudeat: a Zephyris mollior aura venit.
Quintus ab aequoreis nitidum jubar extulit undis
Lucifer, et primi tempora veris erunt. 150
Ne fallare tamen, restant tibi frigora, restant,
Magnaque discedens signa reliquit hiems.
Tertia nox veniat: Custodem protinus Ursae
Adspicies geminos exseruisse pedes.
Inter Hamadryadas jaculatricemque Dianam 155
Callisto sacri pars fuit una chori.
Illa deae tangens arcus, Quos tangimus, arcus,
Este meae testes virginitatis, ait.
Cynthia laudavit, promissaque foedera serva,
Et comitum princeps tu mihi, dixit, eris. 160
Foedera servasset, si non formosa fuisset.
Cavit mortales: ab Jove crimen habet.
Mille feras Phoebe silvis venata redibat,
Aut plus, aut medium sole tenente diem.
Ut tetigit lucum,—densa niger ilice lucus, 165
In medio gelidae fons erat altus aquae—
Hac, ait, in silva, virgo Tegeaeae, lavemur.
Erubuit falso virginis illa sono.
Dixerat et Nymphis: Nymphae velamina ponunt.
Hanc pudet, et tardae dat mala signa morae. 170
Exuerat tunicas: uteri manifesta tumore
Proditur indicio ponderis ipsa sui.
Cui Dea, Virgineos, perjura Lycaoni, coetus
Desere, nec castas pollue, dixit, aquas.
Luna novum decies implerat cornibus orbem: 175
Quae fuerat virgo credita, mater erat.
Laesa furit Juno, formam mutatque puellae.
Quid facis? invito pectore passa Jovem est.
Utque ferae vidit turpes in pellice vultus,
Hujus in amplexus Jupiter, inquit, eat.