Fasti. OvidЧитать онлайн книгу.
dexter ades.
Sacra recognosces annalibus eruta priscis,
Et quo sit merito quaeque notata dies.
Invenies illic et festa domestica vobis.
Saepe tibi pater est, saepe legendus avus; 10
Quaeque ferunt illi pictos signantia fastos,
Tu quoque cum Druso praemia fratre feres.
Caesaris arma canant alii, nos Caesaris aras,
Et quoscumque sacris addidit ille dies.
Annue conanti per laudes ire tuorum, 15
Deque meo pavidos excute corde metus.
Da mihi te placidum, dederis in carmina vires,
Ingenium vultu statque caditque tuo.
Pagina judicium docti subitura movetur
Principis, ut Clario missa legenda deo. 20
Quae sit enim culti facundia sensimus oris,
Civica pro trepidis quum tulit arma reis.
Scimus et, ad nostras quum se tulit impetus artes,
Ingenii currant flumina quanta tui.
Si licet et fas est, vates rege vatis habenas, 25
Auspice te felix totus ut annus eat.
Tempora digereret quum conditor urbis, in anno
Constituit menses quinque bis esse suo.
Scilicet arma magis, quam sidera, Romule, horas,
Curaque finitimos vincere major erat. 30
Est tamen et ratio, Caesar, quae moverit illum,
Erroremque suum quo tueatur habet.
Quod satis est utero matris dum prodeat infans,
Hoc anno statuit temporis esse satis.
Per totidem menses a funere conjugis uxor 35
Sustinet in vidua tristia signa domo.
Hoc igitur vidit trabeati cura Quirini,
Quum rudibus populis annua jura daret.
Martis erat primus mensis, Venerisque secundus,
Haec generis princeps, ipsius ille pater. 40
Tertius a senibus, juvenum de nomine quartus,
Quae sequitur numero turba notata fuit.
At Numa nec Janum, nec avitas praeterit umbras,
Mensibus antiquis apposuitque duos.
Ne tamen ignores variorum jura dierum: 45
Non habet officii Lucifer omnis idem.
Ille Nefastus erit, per quem tria verba silentur:
Fastus erit, per quem lege licebit agi;
Neu toto perstare die sua jura putaris:
Qui jam Fastus erit, mane Nefastus erat. 50
Nam simul exta deo data sunt, licet omnia fari,
Verbaque honoratus libera prsetor habet.
Est quoque, quo populum jus est includere septis:
Est quoque, qui nono semper ab orbe redit.
Vindicat Ausonias Junonis cura Kalendas: 55
Idibus alba Jovi grandior agna cadit:
Nonarum tutela deo caret. Omnibus istis
—Ne fallare, cave—proximus Ater erit.
Omen ab eventu est, illis nam Roma diebus
Damna sub adverso tristia Marte tulit. 60
Haec mihi dicta semel, totis haerentia fastis,
Ne seriem rerum scindere cogar, erunt.
Ecce tibi faustum, Germanice, nuntiat annum,
Inque meo primus carmine Janus adest.
Jane biceps, anni tacite labentis origo, 65
Solus de superis qui tua terga vides,
Dexter ades ducibus, quorum secura labore
Otia terra ferax, otia pontus agit.
Dexter ades patribusque tuis, populoque Quirini,
Et resera nutu Candida templa tuo. 70
Prospera lux oritur: linguisque animisque favete!
Nunc dicenda bono sunt bona verba die.
Lite vacent aures, insanaque protinus absint
Jurgia; differ opus, livida lingua, tuum.
Cernis, odoratis ut luceat ignibus aether, 75
Et sonet accensis spica Cilissa focis?
Flamma nitore suo templorum verberat aurum,
Et tremulum summa spargit in aede jubar.
Vestibus intactis Tarpeias itur in arces,
Et populus festo concolor ipse suo est. 80
Jamque novi praeeunt fasces, nova purpura fulget,
Et nova conspicuum pondera sentit ebur.
Colla rudes operum praebent ferienda juvenci,
Quos aluit campis herba Falisca suis.
Jupiter, arce sua totum quum spectet in orbem, 85
Nil nisi Romanum, quod tueatur, habet.
Salve, laeta dies, meliorque revertere semper,
A populo rerum digna potente coli!
Quem tamen esse deum te dicam, Jane biformis?
Nam tibi par nullum Graecia numen habet. 90
Ede simul causam, cur de coelestibus unus,
Sitque quod a tergo, sitque quod ante, vides.
Haec ego quum sumptis agitarem mente tabellis,
Lucidior visa est, quam fuit ante, domus.
Tum sacer ancipiti mirandus imagine Janus 95
Bina repens oculis obtulit ora meis.
Obstupui, sensique metu riguisse capillos,
Et gelidum subito frigore pectus erat.
Ille tenens dextra baculum, clavemque sinistra,
Edidit hos nobis ore priore sonos: 100
Disce, metu posito, vates operose dierum,
Quod petis, et voces percipe mente meas.
Me Chaos antiqui—nam res sum prisca—vocabant.
Adspice, quam longi temporis acta canam.
Lucidus hic aër, et, quae tria corpora restant, 105
Ignis, aquae, tellus, unus acervus erant.
Ut semel haec rerum secessit lite suarum,
Inque novas abiit massa soluta domos;
Flamma petit altum, propior locus aëra cepit,
Sederunt medio terra fretumque solo. 110
Tunc ego, qui fueram globus et sine imagine moles,
In faciem redii dignaque membra deo.
Nunc quoque, confusae quondam nota parva figurae,
Ante quod est in me, postque videtur idem.
Accipe, quaesitae? quae causa sit altera formae, 115
Hanc simul ut noris officiumque meum.
Quidquid ubique vides, coelum, mare, nubila, terras,
Omnia sunt nostra clausa patentque manu.
Me penes est unum vasti