Эротические рассказы

Aristophanis Lysistrata. AristophanesЧитать онлайн книгу.

Aristophanis Lysistrata - Aristophanes

Скачать книгу
per Jovem.

LYS.– Age, ego sacrificabo hanc hostiam.

MYRR.– Partem modo, ô cara, ut statim ab initio amicæ inter nos simus.

LAMP.– Quis ille clamor?

LYS.– Hoc illud est, quod dicebam. Nam mulieres arcem Deæ jam occuparunt. Sed, ô Lampito, tu quidem abi, et res vestras compone: has autem relinque nobis hîc obsides. Nos vero cum ceteris, quæ sunt in arce, mulieribus, una occludamus ingressæ ostium repagulis.

MYRR.– Nonne putatis contra nos suppetias venturos mox viros?

LYS.– Flocci eos non facio.30 Non enim tantas minas, nec tantum ignem ferentes venient, ut claustra hæc reserare possint, nisi ea, qua diximus, conditione.

MYRR.– Nunquam certe, ita me Venus amet. Frustra enim nos mulieres vocaremur invictæ et scelestæ.

CHORUS SENUM, CHORUS MULIERUM, STRATYLLIS, PROVISOR, MULIERES QUÆDAM

CHOR. SEN.– Perge, Draces;31 præi pedetentim, etsi dolet tibi humerus, ferenti tantum onus virentis olivæ.

SEMICH.– Profecto multa præter spem eveniunt in longa ætate. Vah! quis enim unquam sperasset, ô Stymmodore, se auditurum, ut mulieres, quas pavimus domi, malum manifestum, obtinerent sacrum simulacrum, et occuparent arcem meam, pessulisque et claustris vestibulum occluderent?

SEMICH.– Sed quam citissime properemus ad arcem ire, ô Philurge, ut circumponentes hos caudices ipsis, quotquot hoc facinus instituerunt et aggressæ sunt, pyra una aggesta, incendamus nostris manibus omnes, uno animo: inprimis autem Lyconis uxorem. Non enim, ita mihi Ceres propitia sit, quoad ego vixero, nobis illudent. Nam nec Cleomenes,32 qui arcem prius occupavit, abivit sine malo suo: sed is, licet Laconicos spiritus gerens, abscessit, armis mihi traditis, exiguam plane et detritam habens lacernam, squalidus, sordidatus, hirsutus, inde a sex annis illotus. Ita oppugnavi ego virum illum tamen, per sedecim ordines disposito exercitu, dormiens ad portas. Harum vero, quæ Euripidi et diis omnibus invisæ sunt, ego non reprimam præsens audaciam tantam? Ne ergo amplius in Tetrapoli meum sit tropæum. Sed enim hoc mihi viæ conficiendum superest, acclive istud spatium, ad arcem, quo propero; et danda opera, ut protelo ducamus hæc ligna sine jumento; nam mihi bajularii vectes humerum comprimunt. Attamen ire oportet, et sufflare ignem, ne forte extinctus imprudentem me deficiat, quum ad finem viæ pervenero. Fu, Fu. Dii boni, qui fumus! Quam vehemens, ô dive Hercules, adoriens me ex olla, uti rabiosus canis, mordet mihi oculos! Et est Lemnius33 ignis iste omnino: non enim alioqui morsu sic læsisset gramias meas. Festina ad arcem et fer opem Divæ: quando enim ei magis quam nunc succurremus? Fu, fu. Dii boni, qui fumus! Istic quidem ignis deûm favore vigilat et vivit. Quidni ergo, depositis hic vectibus, viteam facem in ollam immittimus, accendimus, et in januam arietamus? Et nisi, quum eas vocabimus, arcis claustra laxent mulieres, incendere oportet fores, et fumo premere. Deponamus jam onus. Vah! quantus fumus! papæ! Quis e Samiæ expeditionis ducibus nobis opitulabitur, manumque vectibus admovebit?34 Desierunt tandem illi dorsum meum premere. At tuum est, olla, carbones excitare: fac tædam incensam quamprimum mihi feras. Diva Victoria ades, daque nobis, ut mulierum, quæ arcem tenent, præsentem istam audaciam reprimamus, et tropæum erigamus.

CHOR. MUL.– Flammam et fumum videor mihi cernere, ô mulieres, tanquam ardentis ignis: festinandum est ocius.3536

SEMICH.– Vola, vola, Nicodice, priusquam incendantur Calyca et Critylla, flatu undique oppressæ, a legibus durissimis et perditis senibus.

SEMICH.– At hoc timeo: num tardiore gradu succurro? nam, postquam primo diluculo urnam e fonte ægre implevi, ob turbam et tumultum et strepitum ollarum, inter ancillas stigmatiasque servos pulsata, raptim sublata urna, popularibus meis adustis nunc demum aquam ferens succurro. Audivi enim capulares senes, stipites ferentes, tanquam balneum calefacturos, trium circiter talentûm pondere, impetu ad arcem ire, atrocissimis verbis minaciter dicentes, comburendas esse sceleratas mulieres: quas, ô Diva, ne videam ego ambustas unquam, sed Græciam et cives nostros earum opera bello et furore liberatos. Eapropter, aurea galea fulgens urbis Præses, tuas sedes occuparunt: teque voco adjutricem, si quis illas vir incenderit, ut feras nobiscum aquam.

STRAT.– Omitte, oh! quid hoc est, viri improbissimi? Nunquam enim probi, aut pii hoc fecissent viri!

CHOR. SEN.– Hanc rem inexpectatam cernimus nobis evenire: mulierum examen foribus37 succurrit.

CHOR. MUL.– Quid nos formidatis? numquid multæ videmur esse? atqui partem nostrûm decem-millesimam nondum videtis.

CHOR. SEN.– O Phædria, hasce garrire tam multa sinemus? nonne oportet aliquem nostrûm has verberando baculum frangere?

CHOR. MUL.– Deponamus jam urnas nos etiam humi, ut ne impedimento mihi sit, si quis manum admoverit.

CHOR. SEN.– Næ hercle, si quis jam maxillas istarum, tanquam Bupali,38 bis aut ter tutudisset, vocem non haberent.

CHOR. MUL.– Atqui en, tundat aliquis: stans ego os præbebo, et nunquam alia canis testiculis te prehendet.

CHOR. SEN.– Ni taces, verberando te senectutis meæ vires exhauriam.

CHOR. MUL.– Accede modo, et digito tange Stratyllida.

CHOR. SEN.– Quid, si contundam eam pugnis? quid mihi facies mali?

CHOR. MUL.– Mordicus tibi pulmones et intestina extraham.

CHOR. SEN.– Non est Euripide poëta sapientior. Nullum enim animal æque impudens est, atque mulieres.

CHOR. MUL.– Tollamus nos aquæ urnam, ô Rhodippe.

CHOR. SEN.– Cur tu, ô diis invisa, huc venisti cum aqua?

CHOR. MUL.– Tu vero cur cum igne, senex Acheruntice? an ut teipsum combusturus?39

CHOR. SEN.– Ego, ut aggesta pyra incendam tuas amicas.

CHOR. MUL.– Ego vero, ut tuam pyram ista restinguam aqua.

CHOR. SEN.– Tu meum ignem restinguas?

CHOR. MUL.– Res ipsa mox indicabit.

CHOR. SEN.– Nescis, an ista lampade mox te ustulem?

CHOR. MUL.– Si forte sordes habes, balneum tibi præbebo.

CHOR. SEN.– Tu mihi balneum, obsoleta?

CHOR. MUL.– Et quidem nuptiale.

CHOR. SEN.– Audistin' ejus audaciam?

CHOR. MUL.– Enimvero libera sum.

CHOR. SEN.– Reprimam ego tibi hunc clamorem.

CHOR. MUL.– Sed non amplius judex in Heliæa sedebis.40

CHOR. SEN.– Incende comas ejus.

CHOR. MUL.– Tuæ sunt partes, ô Acheloë.

CHOR. SEN.– Væ misero mihi!

CHOR. MUL.– Num calida erat?

CHOR. SEN.– Quid calida? nonne desines? quid facis?

CHOR. MUL.– Irrigo te, ut regermines.

CHOR SEN.– Sed aridus jam sum et tremulus.

CHOR. MUL.– Itaque, quum ignem habeas, teipsum tepefacies.

PROV.– Satin'

Скачать книгу

30

Leizpig: "Flocci eos facio."

31

The old men are carrying faggots and fire to burn down the gates of the Acropolis, and supply comic material by their panting and wheezing as they climb the steep approaches to the fortress and puff and blow at their fires. Aristophanes gives them names, purely fancy ones – Draces, Strymodorus, Philurgus, Laches.

32

Cleomenes, King of Sparta, had in the preceding century commanded a Lacedaemonian expedition against Athens. At the invitation of the Alcmaeonidae, enemies of the sons of Peisistratus, he seized the Acropolis, but after an obstinately contested siege was forced to capitulate and retire.

33

Lemnos was proverbial with the Greeks for chronic misfortune and a succession of horrors and disasters. Can any good thing come out of Lemnos?

34

That is, a friend of the Athenian people; Samos had just before the date of the play re-established the democracy and renewed the old alliance with Athens.

35

Leipzig: "festinandum et ocius"

36

A second Chorus enters – of women who are hurrying up with water to extinguish the fire just started by the Chorus of old men. Nicodicé, Calycé, Crityllé, Rhodippé, are fancy names the poet gives to different members of the band. Another, Stratyllis, has been stopped by the old men on her way to rejoin her companions.

37

Leipzig: "mulierum examen foris succurrit."

38

Bupalus was a celebrated contemporary sculptor, a native of Clazomenae. The satiric poet Hipponax, who was extremely ugly, having been portrayed by Bupalus as even more unsightly-looking than the reality, composed against the artist so scurrilous an invective that the latter hung himself in despair. Apparently Aristophanes alludes here to a verse in which Hipponax threatened to beat Bupalus.

39

Leipzig: "an ut humanum exuras tibi?"

40

The Heliasts at Athens were the body of citizens chosen by lot to act as jurymen (or, more strictly speaking, as judges and jurymen, the Dicast, or so-called Judge, being merely President of the Court, the majority of the Heliasts pronouncing sentence) in the Heliaia, or High Court, where all offences liable to public prosecution were tried. They were 6000 in number, divided into ten panels of 500 each, a thousand being held in reserve to supply occasional vacancies. Each Heliast was paid three obols for each day's attendance in court.

Яндекс.Метрика