Meditationes de prima philosophia. Рене ДекартЧитать онлайн книгу.
propositio dependet, antequam de ipsa quidquam concluderem. Primum autem et praecipuum, quod praerequiritur ad cognoscendam animae immortalitatem, esse ut quam maxime perspicuum de ea conceptum, et ab omni conceptu corporis plane distinctum formemus; quod ibi factum est. Praeterea vero requiri etiam ut sciamus ea omnia, quae clare et distincte intelligimus, eo ipso modo, quo illa intelligimus, esse vera: quod ante quartam Meditationem probari non potuit; et habendum esse distinctum naturae corporeae conceptum, qui partim in ipsa secunda, partim etiam in quinta et sexta formatur; atque ex his debere concludi ea omnia, quae clare et distincte concipiuntur, ut substantiae diversae, sicuti concipiuntur mens et corpus, esse revera substantias realiter a se mutuo distinctas; hocque in sexta concludi. Idemque etiam in ipsa confirmari, ex eo quod nullum corpus nisi divisibile intelligamus, contra autem nullam mentem nisi indivisibilem: neque enim possumus ullius mentis mediam partem concipere, ut possumus cujuslibet quantumvis7 exigui corporis; adeo ut eorum naturae non modo diversae, sed etiam quodammodo contrariae agnoscantur. Non autem ulterius ea de re in hoc scripto me egisse; tum quia haec sufficiunt ad ostendendum ex corporis corruptione mentis interitum non sequi, atque sic ad alterius vitae spem mortalibus faciendam; tum etiam quia praemissae, ex quibus ipsa mentis immortalitas concludi potest, ex to|tius Physicae explicatione dependent: primo ut sciatur omnes omnino substantias, sive res quae a Deo creari debent ut existant, ex natura sua esse incorruptibiles, nec posse unquam desinere esse, nisi ab eodem Deo concursum suum iis denegante ad nihilum reducantur, ac deinde ut advertatur corpus quidem, in genere sumptum, esse substantiam, ideoque nunquam etiam perire; sed corpus humanum, quatenus a reliquis differt corporibus, non nisi ex certa membrorum configuratione, aliisque ejusmodi accidentibus esse conflatum, mentem vero humanam non ita ex ullis accidentibus constare, sed puram esse substantiam: etsi enim omnia ejus accidentia mutentur, ut quod alias res intelligat, alias velit, alias sentiat, etc. non idcirco ipsa mens alia evadit: humanum autem corpus aliud fit ex hoc solo quod figura quarundam ejus partium mutetur: ex quibus sequitur corpus quidem perfacile interire, mentem autem8 ex natura sua esse immortalem.
In tertia Meditatione meum praecipuum argumentum ad probandam Dei | existentiam satis fuse, ut mihi videtur, explicui. Verumtamen, quia, ut Lectorum animos quam maxime a sensibus abducerem, nullis ibi comparationibus a rebus corporeis petitis volui uti, multae fortasse obscuritates remanserunt, sed quae, ut spero, postea in responsionibus ad objectiones plane tollentur; ut inter caeteras quomodo idea entis summe perfecti, quae in nobis est, tantum habeat realitatis objectivae, ut non possit non esse a causa summe perfecta, quod ibi illustratur comparatione machinae valde perfectae, cujus idea est in mente alicujus artificis; ut enim artificium objectivum hujus ideae debet habere aliquam causam, nempe scientiam hujus artificis, vel alicujus alterius a quo illam accepit, ita idea Dei, quae in nobis est, non potest non habere Deum ipsum pro causa.
In quarta probatur ea omnia, quae clare et distincte percipimus, esse vera: simulque in quo ratio falsitatis consistat explicatur: quae necessario sciri debent tam ad praecedentia firmanda, quam ad reliqua intelligenda. (Sed ibi interim est adverten|dum nullo modo agi de peccato, vel errore qui committitur in persecutione boni et mali, sed de eo tantum qui contingit in dijudicatione veri et falsi. Nec ea spectari, quae ad fidem pertinent, vel ad vitam agendam, sed tantum speculativas; et solius luminis naturalis ope cognitas veritates.)
In quinta praeterquam quod natura corporea in genere sumpta explicatur, nova etiam ratione Dei existentia demonstratur: sed in qua rursus nonnullae forte occurrent difficultates, quae postea in responsione ad objectiones resolventur: ac denique ostenditur quo pacto verum sit ipsarum Geometricarum demonstrationum certitudinem a cognitione Dei pendere.
In sexta denique intellectio ab imaginatione secernitur; distinctionum signa describuntur: mentem realiter a corpore distingui, probatur: eandem nihilominus tam arcte illi esse conjunctam, ut unum quid cum ipso componat, ostenditur; omnes errores qui a sensibus oriri solent, recensentur, modi quibus vitari possint exponuntur; et denique rationes | omnes ex quibus rerum materialium existentia possit concludi, afferuntur: non quod eas valde utiles esse putarim ad probandum id ipsum quod probant, nempe revera esse aliquem mundum, et homines habere corpora, et similia, de quibus nemo unquam sanae mentis serio dubitavit; sed quia illas considerando agnoscitur non esse tam firmas, nec tam perspicuas, quam sunt eae, per quas in mentis nostrae et Dei cognitionem devenimus; adeo ut hae sint omnium certissimae et evidentissimae, quae ab humano ingenio sciri possint. Cujus unius rei probationem in his Meditationibus mihi pro scopo proposui. Nec idcirco hic recenseo varias illas quaestiones de quibus etiam in ipsis ex occasione tractatur.
Meditatio I.
De iis quae in dubium revocari possunt
Animadverti jam ante aliquot annos quam multa ineunte aetate falsa pro veris admiserim, et quam dubia | sint quaecunque istis postea superextruxi, ac proinde funditus omnia semel in vita esse evertenda, atque a primis fundamentis denuo inchoandum, si quid aliquando firmum et mansurum cupiam in scientiis stabilire; sed ingens opus esse videbatur, eamque aetatem expectabam, quae foret tam matura, ut capessendis disciplinis aptior nulla sequeretur. Quare tamdiu cunctatus sum ut deinceps essem in culpa, si quod temporis superest ad agendum, deliberando consumerem. Opportune igitur hodie mentem curis omnibus exsolvi, securum mihi otium procuravi, solus secedo, serio tandem et libere generali huic mearum opinionum eversioni vacabo.
Ad hoc autem non erit necesse, ut omnes esse falsas ostendam, quod nunquam fortassis assequi possem; sed quia jam ratio persuadet, non minus accurate ab iis quae non plane certa sunt atque indubitata, quam ab aperte falsis assensionem esse cohibendam, satis erit ad omnes rejiciendas, si aliquam rationem dubitandi in unaquaque reperero. Nec ideo etiam singulae erunt percurrendae, quod | operis esset infiniti: sed quia suffossis fundamentis quidquid iis superaedificatum est sponte collabitur, aggrediar statim ipsa principia quibus illud omne quod olim credidi nitebatur.
Nempe quidquid hactenus ut maxime verum admisi, vel a sensibus, vel per sensus accepi, hos autem9 interdum fallere deprehendi; ac prudentiae est nunquam illis plane confidere qui nos vel semel deceperunt.
Sed forte quamvis interdum sensus circa minuta quaedam et remotiora nos fallant, pleraque tamen alia sunt de quibus dubitari plane non potest, quamvis ab iisdem hauriantur; ut jam me hic esse, foco assidere, hiemali toga esse indutum, chartam istam manibus contrectare, et similia: manus vero has ipsas, totumque hoc corpus meum esse, qua ratione posset negari? nisi me forte comparem nescio quibus insanis, quorum cerebella tam contumax vapor ex atra bile labefactat, ut constanter asseverent vel se esse reges, cum sunt pauperrimi, vel purpura indutos, cum sunt nudi, vel caput habere fictile, vel se totos esse cucurbitas, vel ex vitro conflatos; sed amen|tes sunt isti, nec minus ipse demens viderer, si quod ab iis exemplum ad me transferrem.
Praeclare sane, tanquam non sim homo qui soleam noctu dormire, et eadem omnia in somnis pati, vel etiam interdum minus verisimilia, quam quae isti vigilantes: quam frequenter vero usitata ista, me hic esse, toga vestiri, foco assidere, quies nocturna persuadet, cum tamen positis vestibus jaceo inter strata! Atqui nunc certe vigilantibus oculis intueor hanc chartam, non sopitum est hoc caput quod commoveo, manum istam prudens et sciens extendo et sentio, non tam distincta contingerent dormienti. Quasi scilicet non recorder a similibus etiam cogitationibus me alias in somnis fuisse delusum: quae dum cogito attentius, tam plane video numquam certis indiciis vigiliam a somno posse distingui, ut obstupescam, et fere hic ipse stupor mihi opinionem somni confirmet.
Age ergo somniemus, nec particularia ista vera sint, nos oculos aperire, caput movere, manus extendere, nec forte etiam nos habere tales manus, nec tale totum corpus; tamen pro|fecto fatendum est visa per quietem esse veluti quasdam pictas imagines, quae non nisi ad similitudinem rerum verarum fingi potuerunt; ideoque saltem generalia haec, oculos, caput, manus, totumque corpus res quasdam non imaginarias, sed veras existere: nam sane pictores ipsi, ne tum quidem, cum Sirenas et Satyriscos maxime inusitatis formis fingere student, naturas omni ex parte novas iis possunt assignare, sed tantummodo diversorum animalium membra permiscent; vel si forte aliquid excogitent adeo novum, ut nihil omnino ei simile fuerit visum, atque ita plane fictitium sit et falsum; certe tamen ad minimum veri colores esse debent ex quibus illud componant. Nec dispari ratione, quamvis etiam generalia haec, oculi, caput, manus, et similia, imaginaria esse possent, necessario tamen saltem alia quaedam adhuc magis simplicia, et universalia vera
7
Die zweite Auflage (auch A.-T.) hat: quantamvis.
8
Die franz. Übersetzung hat hier den, wohl von D. selbst stammenden Zusatz: »ou l'âme de l'homme (ce que je ne distingue point)«.
9
In der 1. Aufl. fehlen die Worte: hos autem.